monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 24 > sectio 2 > 26 > sectio 684 > sectio 300 > sectio 525 > sectio 215 > bnfGrec107.729 > sectio 56 > Psalmi, 22 > bsbClm6224.156 > sectio 293 > bnf13013.95 > {i}
Beda, De orthographia, {h} <<<     >>> {l}

Beda Venerabilis, De orthographia, {i}

1 intempesta nox est media nox, quando quiescendum est, hinc utique dicta, quia inoportuna est actioni uigilantium; tempestiuum enim ueteres dixerunt oportunum et intempestiuum inoportunum ducto a tempore uocabulo, non a perturbatione aeris, quae consuete tempestas uocatur, quamquam isto uerbo licenter utantur historici, ut dicant ea tempestate quod uolunt eo tempore intellegi.
2 inmaturitas nocturnum tempus est, quod non est maturum, id est oportunum ut agatur aliquid uigilando; quod etiam uulgo dici solet hora inportuna, Graece ἀωρία.
3 praeueni inmaturitate ἐν ἀωρίᾳ.
4 nihil uero interest ad sententiam, utrum inmaturitate an in inmaturitate dicatur, quomodo nihil distat, utrum quis dicat egisse se aliquid galli cantu an in galli cantu.
5 iuuentus sicut et senectus plurali numero non flectitur.
6 iuuenis et iuuenior non recipiunt superlatiuum, sicut nec senex et senior; solent autem iunior et senior ad se inuicem dici minor et maior, etsi neuter ipsorum senili accessit aut propinquauit aetati.
7 Ambrosius: iunior est herbis sol, iunior faeno.
8 interior et intimus non habent positiuum gradum; inferior et infimus similiter.
9 ipsum neutro genere dicendum non ipsud, ut illud et istud, quoniam ueteres nominatiuum masculinum non ipse dicebant sed ipsus.
10 inpingo facit perfectum inpinxi et inpegi.
11 inmunes periculi et inmunes a periculo.
12 indigus et prodigus per unum u scribenda; indiga et prodiga sine u.
13 Augustinus: auaritia pecuniam congregat, luxuria spargit, ista indiga, illa prodiga.
14 incredibile quod credi non potest; incredulus qui credere non uult.
15 in praepositio significat modo id quod est ualde et uim uerbi cui praeponitur auget, ut increpuit, insonuit, infregit; modo idem quod non, ut inualidus, infirmus; modo ponitur pro eo quod est inter, ut benedicta tu in mulieribus; modo pro aduersus ut, duo in tres et tres in duos diuidentur; modo pro spatio temporali, cum significat usque, ut dicimus, a mane in noctem, at uolumus intellegi usque in noctem.
16 interest et refert producta re unum idemque significat, quod Graece dicitur διαφέρει.
17 dicimusque ita interest mea et refert mea, interest eius et refert illius, interest et refert nostra interest et refert illorum.
18 impleor uini et uino.
19 inuado te et in te; intueor te et in te; incurro te et in te.
20 incurri et incucurri.
21 inuideo diuitem, inuideo ei pulchritudinem.
22 iratus ex offensa est, iracundus natura; itaque ira repentino motu nascitur, iracundia perpes uitium est.
23 ignis ablatiuum casum et in e et in i mittit.
24 iuga montium pluraliter semper, iugum enim iumentorum; sed Virgilius, hoc superate iugum.
25 intestina et incunabula pluralia tantum.
26 ius, id est aequitas, non habet pluralem nisi iura tantum.
27 iocum singulariter neutrale, pluraliter hi ioci et haec ioca.
28 instar illius rei dicere debemus, non ad instar.
29 inluuies sordium est, ingluuies uentris: illud a non lauando, hoc ab ingluendo dictum.
30 iuuentus multi inuenes dicuntur; iuuentas unius hominis, aetas; Iuuenta ipsa dea ut Graeci dicunt aut poetae Iunonis filia, uxor Herculis, a qua Iunium mensem appellatum in libris fastorum legimus.
31 insita arbor est cui incisae alienum germen includitur; adsita cui incolumi aliud quod sustineat adiungitur.
32 inuideo tibi diuitiis, non diuitias.
33 inermus facit pluralem inermi, inermis pluralem inermes.
34 illius similis ad mores refertur, illi similis ad uultum.
35 inuidus qui inuidet; inuidiosus qui inuidiam sustinet.
36 idem correpte neutrum; idem producte masculinum in utroque numero.
37 interpretor, et quae deriuantur siue declinantur ab eo, per simplicem e scribenda.
38 inberbi dicuntur, non inberbes.
39 sic etenim Varro, inberbi iuuenes, sed et Cicero inberbum dixit, non inberbem; Titus Liuius autem inberbis singulariter.
40 imputribile per m scribendum, non per n; impono similiter et huiusmodi similia; immitto, non inmitto; irrigo, non inrigo; impleo, non inpleo; immundus, non inmundus.
41 inquilini non habentes propriam domum, sed habitantes in alieno.
42 incolae siue aduenae utique aduenticii perhibentur, quae cuncta ex uno Graeco, quod est πάροικος in sacris litteris interpretata habemus.
43 ex his deriuantur nomina incolatus et inquilinatus.
44 trahit autem inquilinus, sicut et peregrinus, nonnumquam nomen datiui casus, ut Augustinus de reprobis, sunt autem et ipsi peregrini et inquilini non huic terrae, sed populo dei.
45 imponere est rem aliquam, siue corporalem seu incorporalem, alteri rei superponere; sed et imponere pro fraudem facere aliquando dicitur, unde impostura uocatur, cum argentum uel aurum uiliori metallo adulteratur, et qui hoc facit impostor uocatur.
46 unde etiam uulgo qui aliquid fraudis facit aut simulationis impostor solet appellari.
47 Gregorius papa: coepit illum simulatorem et uerbo rustico impostorem clamare.
48 unde habes in sacra scriptura: quare imposuisti mihi? nonne pro Rachel seruiui tibi?.
49 et in regum: quare imposuisti mihi? tu es enim Saul, hoc est quare me simulatione decipere et fraudem facere uoluisti? et Augustinus: et ideo sibi miser imponit; sibi enim fraudem facit qui perdit meliora amando peiora.
Beda Venerabilis HOME

csg249.16

Beda, De orthographia, {h} <<<     >>> {l}
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 24 > sectio 2 > 26 > sectio 684 > sectio 300 > sectio 525 > sectio 215 > bnfGrec107.729 > sectio 56 > Psalmi, 22 > bsbClm6224.156 > sectio 293 > bnf13013.95 > {i}

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik